Skip to content
Opens in a new window

[1] ALLELUIA. Dilexi, quoniam exaudit Dominus vocem deprecationis meae.

[2] Quia inclinavit aurem suam mihi, cum in diebus meis invocabam.

[3] Circumdederunt me funes mortis, et angustiae inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni

[4] et nomen Domini invocabam: " O Domine, libera animam meam ".

[5] Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur.

[6] Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et salvum me faciet.

[7] Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi;

[8] quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.

[9] Ambulabo coram Domino in regione vivorum. -

[10] Credidi, etiam cum locutus sum: " Ego humiliatus sum nimis ".

[11] Ego dixi in trepidatione mea: " Omnis homo mendax ".

[12] Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi?

[13] Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.

[14] Vota mea Domino reddam coram omni populo eius.

[15] Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.

[16] O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:

[17] tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen Domini invocabo.

[18] Vota mea Domino reddam coram omni populo eius

[19] in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem.

Psalmorum — Chapters