[1] PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.
[2] Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime,
[3] annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
[4] in decachordo et psalterio, cum cantico in cithara.
[5] Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.
[6] Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
[7] Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec.
[8] Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;
[9] tu autem altissimus in aeternum, Domine.
[10] Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
[11] Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi.
[12] Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
[13] Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet.
[14] Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt.
[15] Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt,
[16] ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo.