[1] ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem.
[2] Aedificans Ierusalem Dominus, dispersos Israelis congregabit.
[3] Qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum;
[4] qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat.
[5] Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus.
[6] Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram.
[7] Praecinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara.
[8] Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum.
[9] Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum.
[10] Non in fortitudine equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei.
[11] Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius.
[12] Lauda, Ierusalem, Dominum; collauda Deum tuum, Sion.
[13] Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.
[14] Qui ponit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te.
[15] Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit verbum eius.
[16] Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit.
[17] Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
[18] Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae.
[19] Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel.
[20] Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.