[1] PSALMUS. David. Ad commemorandum.
[2] Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me,
[3] quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descendit super me manus tua.
[4] Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
[5] Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravant me nimis. -
[6] Putruerunt et corrupti sunt livores mei a facie insipientiae meae.
[7] Inclinatus sum et incurvatus nimis; tota die contristatus ingrediebar.
[8] Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus, et non est sanitas in carne mea.
[9] Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei.
[10] Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
[11] Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
[12] Amici mei et proximi mei procul a plaga mea steterunt, et propinqui mei de longe steterunt.
[13] Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam; et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias et dolos tota die meditabantur.
[14] Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum;
[15] et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones.
[16] Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus.
[17] Quia dixi: "Ne quando supergaudeant mihi; dum commoventur pedes mei, magnificantur super me ".
[18] Quoniam ego in lapsum paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
[19] Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et sollicitus sum de peccato meo.
[20] Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt; et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
[21] Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi, pro eo quod sequebar bonitatem.
[22] Ne derelinquas me, Domine; Deus meus, ne discesseris a me.
[23] Festina in adiutorium meum, Domine, salus mea.