Skip to content
Opens in a new window

[1] PSALMUS. Asaph. Deus stetit in concilio divino, in medio deorum iudicat.

[2] " Usquequo iudicabitis inique et facies peccatorum sumetis?

[3] Iudicate egeno et pupillo, humilem et pauperem iustificate.

[4] Eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate ".

[5] Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae.

[6] Ego dixi: " Dii estis, et filii Excelsi omnes ".

[7] Vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis.

[8] Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

Psalmorum — Chapters