Skip to content
Opens in a new window

[1] PSALMUS. Asaph. Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in ruinas.

[2] Dederunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.

[3] Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.

[4] Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his, qui in circuitu nostro sunt.

[5] Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus?

[6] Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae nomen tuum non invocaverunt,

[7] quia comederunt Iacob et sedem eius desolaverunt.

[8] Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.

[9] Adiuva nos, Deus salutaris nostri, propter gloriam nominis tui et libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.

[10] Quare dicent in gentibus: " Ubi est Deus eorum? ". Innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est.

[11] Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui superstites relinque filios mortis.

[12] Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.

[13] Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

Psalmorum — Chapters