Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. Ad modum cantici " Torcularia... ". PSALMUS. David.

[2] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

[3] Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

[4] Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti,

[5] quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?

[6] Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum

[7] et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius:

[8] oves et boves universas, insuper et pecora campi,

[9] volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris.

[10] Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Psalmorum — Chapters