[1] Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David.
[2] In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum.
[3] Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius.
[4] Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?
[5] Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
[6] In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.
[7] Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor.
[8] In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
[9] Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.
[10] Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes.
[11] Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
[12] Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
[13] et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.