Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. David. PSALMUS. Deus laudis meae, ne tacueris,

[2] quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa

[3] et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis.

[4] Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam.

[5] Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea.

[6] Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius.

[7] Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum.

[8] Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter.

[9] Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.

[10] Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. -

[11] Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius.

[12] Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius.

[13] Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum.

[14] In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur.

[15] Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum.

[16] Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret.

[17] Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo.

[18] Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius.

[19] Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur.

[20] Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

[21] Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me,

[22] quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me.

[23] Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae.

[24] Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo.

[25] Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua.

[26] Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam.

[27] Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti.

[28] Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur.

[29] Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua.

[30] Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum,

[31] quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.

Psalmorum — Chapters