Skip to content
Opens in a new window

[1] Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio.

[2] Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi.

[3] Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione,

[4] quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.

[5] Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra.

[6] Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

[7] Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.

[8] Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.

[9] Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.

[10] Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.

[11] Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem.

[12] Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi.

[13] De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum.

[14] De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram,

[15] qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum.

[16] Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.

[17] Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit.

[18] Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius,

[19] ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame.

[20] Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est;

[21] quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus.

[22] Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Psalmorum — Chapters