[1] Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: " Non est Deus ". Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
[2] Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
[3] Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
[4] Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;
[5] illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.
[6] Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.
[7] Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
Psalmorum — Chapters
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150