Skip to content
Opens in a new window

[1] Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua.

[2] Quare dicent gentes: " Ubi est Deus eorum? ".

[3] Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.

[4] Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

[5] Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.

[6] Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt.

[7] Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.

[8] Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.

[9] Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.

[10] Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.

[11] Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.

[12] Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron,

[13] benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.

[14] Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

[15] Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.

[16] Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum.

[17] Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in silentium,

[18] sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.

Psalmorum — Chapters