[1] PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te.
[2] Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -
[3] Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
[4] Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum.
[5] Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.
[6] Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant.
[7] Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
[8] Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam.
[9] Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
[10] Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.