[1] Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David.
[2] Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei.
[3] Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi.
[4] Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel.
[5] In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos;
[6] ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
[7] Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
[8] Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput:
[9] " Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum ".
[10] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae.
[11] In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu.
[12] Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.
[13] Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me.
[14] Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens.
[15] Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
[16] Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
[17] Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
[18] et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
[19] diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.
[20] Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina.
[21] Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam.
[22] Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
[23] Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te.
[24] Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel,
[25] quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit.
[26] Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
[27] Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: " Vivant corda eorum in saeculum saeculi! ".
[28] Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium.
[29] Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
[30] Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet,
[31] et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae;
[32] et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: " Haec fecit Dominus! ".