Skip to content
Opens in a new window

[1] Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel,

[2] saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me.

[3] Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos.

[4] Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum.

[5] Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion.

[6] Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit;

[7] de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit.

[8] Et non dixerunt, qui praeteribant: " Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini ".

Psalmorum — Chapters