[1] ALLELUIA. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis.
[2] Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius.
[3] Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes.
[4] Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. -
[5] Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt;
[6] statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
[7] Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi,
[8] ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius,
[9] montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri,
[10] bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae.
[11] Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae,
[12] iuvenes et virgines, senes cum iunioribus
[13] laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram,
[14] et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.