Skip to content
Opens in a new window

[1] David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam,

[2] BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei,

[3] GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.

[4] DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.

[5] HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die.

[6] ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.

[7] HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

[8] TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit;

[9] IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.

[10] CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius.

[11] LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim.

[12] MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat.

[13] NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram.

[14] SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis.

[15] AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

[16] PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.

[17] SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me.

[18] Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea.

[19] RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me.

[20] SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.

[21] TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia sustinui te.

[22] PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

Psalmorum — Chapters