[1] Magistro chori. Maskil. David,
[2] postquam Doeg Edomita ad Saul venit eique narravit dicens: " David intravit in domum Abimelech ".
[3] Quid gloriaris in malitia, qui potens es iniquitate?
[4] Tota die insidias cogitasti; lingua tua sicut novacula acuta, qui facis dolum.
[5] Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem.
[6] Dilexisti omnia verba perditionis, lingua dolosa.
[7] Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium.
[8] Videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt:
[9] " Ecce homo, qui non posuit Deum refugium suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in insidiis suis ".
[10] Ego autem sicut virens oliva in domo Dei. Speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi.
[11] Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.