Skip to content
Opens in a new window

[1] David. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me.

[2] Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi.

[3] Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: " Salus tua ego sum ".

[4] Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.

[5] Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;

[6] fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.

[7] Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae.

[8] Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat.

[9] Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo.

[10] Omnia ossa mea dicent: " Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum ".

[11] Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me;

[12] retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae.

[13] Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur.

[14] Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar.

[15] Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.

[16] Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis.

[17] Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.

[18] Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te.

[19] Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis.

[20] Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant.

[21] Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: " Euge, euge, viderunt oculi nostri ". -

[22] Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.

[23] Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam.

[24] Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.

[25] Non dicant in cordibus suis: " Euge animae nostrae "; nec dicant: " Devoravimus eum ".

[26] Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me

[27] Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: " Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui ".

[28] Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.

Psalmorum — Chapters