[1] ALLELUIA. Confitemini Domino et invocate nomen eius, annuntiate inter gentes opera eius.
[2] Cantate ei et psallite ei, meditamini in omnibus mirabilibus eius.
[3] Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum.
[4] Quaerite Dominum et potentiam eius, quaerite faciem eius semper.
[5] Mementote mirabilium eius, quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius,
[6] semen Abraham, servi eius, filii Iacob, electi eius.
[7] Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius.
[8] Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi, quod mandavit in mille generationes,
[9] quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac.
[10] Et statuit illud Iacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum
[11] dicens: " Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae ".
[12] Cum essent numero brevi, paucissimi et peregrini in ea,
[13] et pertransirent de gente in gentem et de regno ad populum alterum,
[14] non permisit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges:
[15] " Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari ".
[16] Et vocavit famem super terram et omne baculum panis contrivit.
[17] Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph.
[18] Strinxerunt in compedibus pedes eius, in ferrum intravit collum eius,
[19] donec veniret verbum eius, eloquium Domini purgaret eum.
[20] Misit rex et solvit eum, princeps populorum, et dimisit eum;
[21] constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae,
[22] ut erudiret principes eius sicut semetipsum et senes eius prudentiam doceret.
[23] Et intravit Israel in Aegyptum, et Iacob peregrinus fuit in terra Cham.
[24] Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius.
[25] Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius.
[26] Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit.
[27] Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham.
[28] Misit tenebras et obscuravit, et restiterunt sermonibus eius.
[29] Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum.
[30] Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
[31] Dixit, et venit coenomyia et scinifes in omnibus finibus eorum.
[32] Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum.
[33] Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum.
[34] Dixit, et venit locusta et bruchus, cuius non erat numerus,
[35] et comedit omne fenum in terra eorum et comedit fructum terrae eorum.
[36] Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis roboris eorum.
[37] Et eduxit eos cum argento et auro; et non erat in tribubus eorum infirmus.
[38] Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
[39] Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem.
[40] Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.
[41] Dirupit petram, et fluxerunt aquae, abierunt in sicco flumina.
[42] Quoniam memor fuit verbi sancti sui ad Abraham puerum suum.
[43] Et eduxit populum suum in exsultatione, electos suos in laetitia.
[44] Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt,
[45] ut custodiant iustificationes eius et leges eius servent. ALLELUIA.