Skip to content
Opens in a new window

[1] Magistro chori. Filiorum Core. Secundum " Virgines... ". Canticum.

[2] Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.

[3] Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.

[4] Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius.

[5] Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi.

[6] Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo.

[7] Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra.

[8] Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.

[9] Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae,

[10] arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne.

[11] Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.

[12] Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.

Psalmorum — Chapters