Skip to content
Opens in a new window

[1] Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius,

[2] quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob:

[3] " Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei,

[4] non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem,

[5] donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ".

[6] Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar.

[7] Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. -

[8] Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.

[9] Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent.

[10] Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.

[11] Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: " De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.

[12] Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ".

[13] Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi:

[14] " Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam.

[15] Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus.

[16] Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt.

[17] Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.

[18] Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ".

Psalmorum — Chapters