Skip to content
Opens in a new window

[1] LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?

[2] Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.

[3] Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.

[4] NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: " Non requiret; non est Deus ".

[5] Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.

[6] Dixit enim in corde suo: " Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo ".

[7] PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.

[8] Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.

[9] SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.

[10] Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.

[11] Dixit enim in corde suo: " Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem ". -

[12] COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.

[13] Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: " Non requires ".

[14] RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.

[15] SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.

[16] Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.

[17] TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam

[18] iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.

Psalmorum — Chapters