Skip to content
Opens in a new window

[1] Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam.

[2] Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me,

[3] ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat.

[4] Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,

[5] si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem,

[6] persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat.

[7] Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti.

[8] Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum regredere:

[9] Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.

[10] Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus.

[11] Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde.

[12] Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies.

[13] Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et paravit illum?

[14] Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit.

[15] Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem;

[16] lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit.

[17] Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.

[18] Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.

Psalmorum — Chapters