Skip to content
Opens in a new window

[1] PSALMUS. Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

[2] Ex Sion speciosa decore Deus illuxit,

[3] Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida.

[4] Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum:

[5] " Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ".

[6] Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.

[7] " Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum.

[8] Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.

[9] Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos.

[10] Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumentorum mille in montibus.

[11] Cognovi omnia volatilia caeli; et, quod movetur in agro, meum est.

[12] Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.

[13] Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo?

[14] Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua;

[15] et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me ".

[16] Peccatori autem dixit Deus: " Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum?

[17] Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum.

[18] Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris erat portio tua.

[19] Os tuum dimittebas ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolos.

[20] Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae proferebas opprobrium.

[21] Haec fecisti, et tacui. Existimasti quod eram tui similis. Arguam te et statuam illa contra faciem tuam.

[22] Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, ne quando rapiam, et non sit qui eripiat.

[23] Qui immolabit sacrificium laudis, honorificabit me; et, qui immaculatus est in via, ostendam illi salutare Dei ".

Psalmorum — Chapters