[1] Magistro chori. David. PSALMUS. Canticum.
[2] Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius.
[3] Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei.
[4] Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia.
[5] Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius;
[6] pater orphanorum et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo.
[7] Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. -
[8] Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
[9] terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
[10] Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam.
[11] Animalia tua habitabant in ea, parasti in bonitate tua pauperi, Deus.
[12] Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens:
[13] " Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia.
[14] Et vos dormitis inter medias caulas: alae columbae nitent argento, et pennae eius pallore auri.
[15] Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon ".
[16] Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan.
[17] Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem.
[18] Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta.
[19] Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum.
[20] Benedictus Dominus die cotidie; portabit nos Deus salutarium nostrorum.
[21] Deus noster, Deus ad salvandum; et Domini, Domini exitus mortis.
[22] Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis suis.
[23] Dixit Dominus: " Ex Basan reducam, reducam de profundo maris,
[24] ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat ".
[25] Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta.
[26] Praecedunt cantores, postremi veniunt psallentes. in medio iuvenculae tympanistriae.
[27] " In ecclesiis benedicite Deo, Domino, vos de fontibus Israel ".
[28] Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos, principes Iudae cum turma sua, principes Zabulon, principes Nephthali.
[29] Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
[30] A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera.
[31] Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt.
[32] Venient optimates ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus suas Deo.
[33] Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo,
[34] qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.
[35] Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.
[36] Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!