Skip to content
Opens in a new window

[1] David. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?

[2] Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

[3] Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.

[4] Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius.

[5] Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me.

[6] Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino.

[7] Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me.

[8] De te dixit cor meum: " Exquirite faciem meam! ". Faciem tuam, Domine, exquiram.

[9] Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae.

[10] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.

[11] Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.

[12] Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant.

[13] Credo videre bona Domini in terra viventium.

[14] Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Psalmorum — Chapters