Skip to content
Opens in a new window

[1] Respondens autem Iob Domino dixit:

[2] " Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.

[3] Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam.

[4] Audi, et ego loquar; interrogabo te, et responde mihi.

[5] Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te.

[6] Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere ".

[7] Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: " Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob.

[8] Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob ".

[9] Abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites et fecerunt, sicut locutus fuerat Dominus ad eos, et suscepit Dominus faciem Iob.

[10] Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia.

[11] Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam.

[12] Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae.

[13] Et fuerunt ei septem filii et tres filiae;

[14] et vocavit nomen unius Columbam et nomen secundae Cassiam et nomen tertiae Cornustibii.

[15] Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.

[16] Vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum.

Iob — Chapters