[1] Preces afflicti, qui defessus angorem suum ante Dominum profundit.
[2] Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
[3] Non abscondas faciem tuam a me; in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
[4] Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
[5] Percussum est ut fenum et aruit cor meum, etenim oblitus sum comedere panem meum.
[6] A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
[7] Similis factus sum pellicano solitudinis, factus sum sicut nycticorax in ruinis.
[8] Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
[9] Tota die exprobrabant mihi inimici mei, exardescentes in me per me iurabant.
[10] Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam,
[11] a facie irae et increpationis tuae, quia elevans allisisti me.
[12] Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui.
[13] Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
[14] Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus,
[15] quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et pulveris eius miserentur.
[16] Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam,
[17] quia aedificavit Dominus Sion et apparuit in gloria sua.
[18] Respexit in orationem inopum et non sprevit precem eorum.
[19] Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
[20] Quia prospexit de excelso sanctuario suo, Dominus de caelo in terram aspexit,
[21] ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios mortis;
[22] ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Ierusalem,
[23] cum congregati fuerint populi in unum et regna, ut serviant Domino.
[24] Humiliavit in via virtutem meam, abbreviavit dies meos. Dicam: " Deus meus,
[25] ne auferas me in dimidio dierum meorum; in generationem et generationem sunt anni tui.
[26] Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
[27] Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.
[28] Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
[29] Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in conspectu tuo firmabitur ".