Skip to content
Opens in a new window

[1] PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David.

[2] Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me.

[3] Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

[4] Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum.

[5] Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius,

[6] quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia.

[7] Ego autem dixi in securitate mea: " Non movebor in aeternum ".

[8] Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

[9] Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar.

[10] Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam?

[11] Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus.

[12] Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia,

[13] ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

Psalmorum — Chapters