[1] ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini,
[2] qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
[3] Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave.
[4] Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
[5] Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
[6] Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
[7] Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis.
[8] Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
[9] Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius.
[10] Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes:
[11] Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan.
[12] Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
[13] Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
[14] Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur.
[15] Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
[16] Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
[17] Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
[18] Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.
[19] Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino;
[20] domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
[21] Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.