Skip to content
Opens in a new window

[1] Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum.

[2] Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, substructura elata parietis templi.

[3] In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi maris superficies eius.

[4] Qui curavit gentem suam a latrone et firmavit eam ab obsidione.

[5] Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti!

[6] Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi

[7] et quasi sol refulgens super templum Dei.

[8] Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis;

[9] quasi ignis effulgens et tus ardens in igne,

[10] quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso,

[11] quasi oliva pullulans fructibus et cupressus in nubes se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum in consummationem magnificentiae.

[12] In ascensu altaris sancti, cum gloriam daret peribolo sanctuarii

[13] et acciperet partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram, et circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano,

[14] sic circa illum steterunt quasi rami palmae omnes filii Aaron in gloria sua.

[15] Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israel, et consummatione fungens in ara, ordinans oblationem Omnipotentis.

[16] Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae;

[17] effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi.

[18] Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo altissimo.

[19] Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum Deum suum et dare preces omnipotenti Deo excelso.

[20] Et laudaverunt psallentes in vocibus suis, et magnus resonabat cantus suavitatis plenus.

[21] Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt.

[22] Tunc descendens manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare benedictionem Domini in labiis suis et in nomine ipsius gloriari;

[23] et iteraverunt adorationem suam, ut acciperent benedictionem Altissimi.

[24] Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam.

[25] Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos;

[26] credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus nostris.

[27] Duas gentes odit anima mea, tertia autem non est quidem gens:

[28] qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus, qui habitat in Sichimis.

[29] Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsit in codice isto Iesus filius Sirach, Ierosolymita, qui effudit sapientiam de corde suo.

[30] Beatus, qui in istis versatur sermonibus; qui ponit illa in corde suo, sapiens erit semper.

[31] Si enim haec fecerit, ad omnia valebit, quia timor Domini vestigium eius est.

Ecclesiasticus — Chapters