Skip to content
Opens in a new window

[1] Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum;

[2] et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute.

[3] Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram.

[4] Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium.

[5] Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos.

[6] Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis.

[7] Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum

[8] et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius.

[9] Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos.

[10] Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.

[11] Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: " Attendite ab omni iniquo ".

[12] Et mandavit illis unicuique de proximo suo.

[13] Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius.

[14] In unamquamque gentem praeposuit rectorem,

[15] et pars Dei Israel factus est.

[16] Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.

[17] Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei.

[18] Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.

[19] Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet.

[20] Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis.

[21] Convertere ad Dominum et relinque peccata tua;

[22] precare ante faciem Domini et minue offendicula.

[23] Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem.

[24] Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei.

[25] Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo?

[26] Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio.

[27] Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius.

[28] Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!

[29] Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis.

[30] Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur.

[31] Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis.

Ecclesiasticus — Chapters