[1] Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
[2] Curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe,
[3] ut laeteris propter illos et decentiae gratia accipias coronam et dignationem consequaris corrogationis.
[4] Loquere, maior natu: decet enim te
[5] primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam.
[6] Ubi convivium, non effundas sermonem et importune noli extolli in sapientia tua.
[7] Gemmula carbunculi in ornamento auri, et concentus musicorum in convivio vini;
[8] sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino.
[9] Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
[10] Adulescens, loquere in tua causa vix;
[11] bis, si interrogatus fueris.
[12] Recapitula sermonem, in paucis multa; esto quasi scius et simul tacens.
[13] In medio magnatorum non praesumas et, ubi sunt senes, non multum loquaris.
[14] Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante verecundum praeibit gratia.
[15] Et hora surgendi non te trices; praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
[16] et age conceptiones tuas et noli peccare in verbo superbo.
[17] Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
[18] Qui timet Dominum, excipiet doctrinam; et, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem.
[19] Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabitur in ea.
[20] Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum et iustitias quasi lumen accendent.
[21] Peccator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
[22] Vir consilii non despiciet intellegentiam; alienus et superbus non pertimescet timorem. (23)
[24] Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis.
[25] In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum.
[26] Et a filiis tuis cave et a domesticis tuis attende.
[27] In omni opere tuo confide animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum.
[28] Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur.