Skip to content
Opens in a new window

[1] Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!

[2] Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam:

[3] sic qui facit per vim iudicium iniquum.

[4] Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum.

[5] Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum.

[6] Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum.

[7] Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.

[8] Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur.

[9] Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.

[10] Est datum, quod non est utile, et est datum, cuius retributio duplex.

[11] Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput.

[12] Est qui multa redimat modico pretio et restituens ea in septuplum.

[13] Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur.

[14] Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt:

[15] exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis.

[16] Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.

[17] Fatuus dicit: " Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis ".

[18] Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!

[19] Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei.

[20] Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet.

[21] Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit.

[22] Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo.

[23] Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur.

[24] Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se.

[25] Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.

[26] Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.

[27] Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt.

[28] Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione.

[29] Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.

[30] Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.

[31] Xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum.

[32] Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?

[33] Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.

Ecclesiasticus — Chapters