Skip to content
Opens in a new window

[1] Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti.

[2] Felix, quem non condemnat anima sua, et non excidit a spe sua.

[3] Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum?

[4] Qui denegat animo suo iniuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.

[5] Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis suis.

[6] Qui sibi invidet, nihil est illo nequius; et haec redditio est malitiae illius.

[7] Et, si bene fecerit, ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam.

[8] Nequam est oculus lividi et avertens faciem suam et despiciens animas.

[9] Insatiabilis oculus cupidi in parte non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam.

[10] Oculus malus lividus irruit in panem et neglegens est mensae suae.

[11] Fili, si habes, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer.

[12] Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur.

[13] Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da ei.

[14] Non defrauderis a bono diei, et particula desiderii boni non te praetereat.

[15] Nonne aliis relinques res dolore partas et labores tuos in divisione sortis?

[16] Da et accipe et oblecta animam tuam;

[17] ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos quaerere voluptates.

[18] Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur;

[19] sic generatio carnis et sanguinis: alia finitur, et alia nascitur.

[20] Omne opus corruptibile in fine deficiet, et, qui illud operatur, ibit cum illo;

[21] et omne opus electum iustificabitur, et, qui operatur illud, honorabitur in illo.

[22] Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei;

[23] qui excogitat vias illius in corde suo et in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et in viis illius consistens;

[24] qui respicit per fenestras illius et in ianuis illius audiens;

[25] qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum.

[26] Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius morabitur;

[27] protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet.

Ecclesiasticus — Chapters