Skip to content
Opens in a new window

[1] Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere pigmentarii;

[2] in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini.

[3] Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis;

[4] et gubernavit ad Dominum cor suum et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.

[5] Praeter David et Ezechiam et Iosiam, omnes peccatum commiserunt;

[6] nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae et contempserunt timorem Dei;

[7] dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti;

[8] incenderunt electam sanctuarii civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae.

[9] Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare.

[10] Ezechiel, qui vidit visionem gloriae, quam ostendit illi in curru cherubim.

[11] Nam et commemoratus est inimicorum in imbre et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.

[12] Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis.

[13] Quomodo amplificemus Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu;

[14] sic et Iesua filius Iosedec. Qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloriam sempiternam.

[15] Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras.

[16] Nemo creatus est in terra qualis Henoch; nam et ipse assumptus est a terra.

[17] Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis;

[18] et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt.

[19] Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam.

Ecclesiasticus — Chapters