Skip to content
Opens in a new window

[1] Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus.

[2] A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem.

[3] Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.

[4] Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.

[5] Nonne a ligno indulcata est aqua amara,

[6] ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis.

[7] In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius:

[8] et salus super faciem terrae.

[9] Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te.

[10] Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum;

[11] da suavitatem et memoriam similaginis et impingua oblationem pro opibus tuis. Et da locum medico,

[12] etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.

[13] Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium.

[14] Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem.

[15] Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici.

[16] Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius.

[17] Amare fer fletum et perfice lamentum

[18] et fac luctum secundum meritum eius, uno die vel duobus propter detractionem, et consolare propter tristitiam.

[19] A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem.

[20] In abductione permanet tristitia, et vita inopis maledictio cordis.

[21] Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te et memento novissimorum.

[22] Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis.

[23] Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.

[24] In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare in illo in exitu spiritus sui.

[25] Sapientia scribae in opportunitate vacationis; et, qui minoratur operatione, ipse sapientia replebitur. Qua sapientia replebitur,

[26] qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.

[27] Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.

[28] Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus.

[29] Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur.

[30] Vox mallei exsurdat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius.

[31] Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in perfectionem.

[32] Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius;

[33] in brachio suo formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam:

[34] cor suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia sua mundare fornacem.

[35] Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.

[36] Sine his omnibus non aedificabitur civitas,

[37] et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient;

[38] super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur;

[39] sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.

Ecclesiasticus — Chapters