[1] Qui timet Deum, faciet haec, et, qui continens est legis, apprehendet illam;
[2] et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
[3] Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur
[4] et confidet in illam et non confundetur; et exaltabit illum prae proximis suis
[5] et in medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum;
[6] iucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum.
[7] Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo.
[8] Viri mendaces non erunt illius memores; et viri veraces invenientur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
[9] Non est speciosa laus in ore peccatoris,
[10] quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius docebit eam.
[11] Ne dixeris: " A Deo peccatum meum " quae enim odit, ipse non facit.
[12] Non dicas: " Ille in me impegit "; non enim necessarii sunt ei homines impii.
[13] Omne exsecramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
[14] Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et dedit eum in manum concupiscentiae suae.
[15] Adiecit mandata et praecepta sua et intellegentiam ad faciendum placitum eius.
[16] Si volueris mandata servare, conservabunt te; si confidis in illo, etiam tu vives.
[17] Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam.
[18] Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi.
[19] Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione.
[20] Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
[21] Nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi.
[22] Non concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum.