Skip to content
Opens in a new window

[1] et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas:

[2] de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium,

[3] de ratione sociorum et viatorum et de datione hereditatis alienorum,

[4] de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,

[5] de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina filiorum et servo pessimo latus sanguinare.

[6] Super mulierem nequam bonum est signum;

[7] ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe.

[8] De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu omnium vivorum.

[9] Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat;

[10] ne quando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur.

[11] Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi.

[12] Omni homini ne det speciem et in medio mulierum non commoretur;

[13] de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris.

[14] Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.

[15] Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium.

[16] Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius.

[17] Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua.

[18] Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit.

[19] Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum.

[20] Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.

[21] Magnalia sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in saeculum; neque augetur

[22] neque minuitur et non eget alicuius consilio.

[23] Quam desiderabilia omnia opera eius, et tamquam scintilla spectatu!

[24] Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei;

[25] omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens.

[26] Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?

Ecclesiasticus — Chapters