[1] Ne innitaris possessionibus tuis et ne dixeris: " Est mihi sufficiens vita ".
[2] Ne sequaris fortitudinem tuam, ut ambules in concupiscentiis cordis tui,
[3] et ne dixeris: " Quis praevalebit in me? " aut " Quis me subiciet propter facta mea? ". Deus enim vindicans vindicabit.
[4] Ne dixeris: " Peccavi, et quid mihi accidit triste? ". Altissimus enim est patiens redditor.
[5] De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
[6] et ne dicas: " Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur ";
[7] misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et super peccatores requiescit ira illius.
[8] Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem.
[9] Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae abripieris.
[10] Ne innitaris divitiis iniustis, nihil enim proderunt in die calamitatis.
[11] Non ventiles in omnem ventum et non eas in omnem viam; sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
[12] Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae.
[13] Esto velox ad audiendum verbum, ut intellegas et cum tarditate proferas responsum.
[14] Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris.
[15] Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius.
[16] Non appelleris susurro, et lingua tua ne calumnieris.
[17] Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.