[1] Gloria altitudinis firmamentum puritatis, species caeli in visione gloriae.
[2] Sol in apparitione annuntians in processu: vas admirabile, opus Excelsi.
[3] In meridiano suo exurit terram; et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? Fornacem ventilans in operibus ardoris tripliciter,
[4] sol exurens montes, vapores igneos exsufflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos.
[5] Magnus Dominus, qui fecit illum et sermonibus eius festinavit iter.
[6] Et luna stat in tempus suum, in ostensionem temporis et signum aevi.
[7] A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione.
[8] Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione.
[9] Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose.
[10] Species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Domini.
[11] In verbis Sancti stabunt iuxta praeceptum et non deficient in vigiliis suis.
[12] Vide arcum et benedic eum, qui fecit illum; valde speciosus est in splendore suo.
[13] Gyravit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi tetenderunt illum.
[14] Imperio suo acceleravit nivem et properat coruscationes iudicii sui.
[15] Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves.
[16] In magnitudine sua firmavit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. Vox tonitrui eius tremefacit terram,
[17] in conspectu eius commovebuntur montes. In voluntate eius aspirabit notus,
[18] tempestas aquilonis et congregatio spiritus.
[19] Et, sicut aves deponentes ad sedendum, aspergit nivem, et, sicut locusta demergens, descensus eius:
[20] pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor.
[21] Gelu sicut salem effundet super terram, et, dum gelaverit, fit tamquam cacumina tribuli.
[22] Frigidus ventus aquilo flabit, et gelabit crystallus super aquam; super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aqua.
[23] Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem sicut ignis.
[24] Medicina omnium in festinatione nebulae, et ros obvians ab ardore hilarescet.
[25] Cogitatione sua placavit abyssum et plantavit in illa insulas.
[26] Qui navigant mare, enarrant pericula eius, et audientes auribus nostris admiramur.
[27] Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera et omnium pecorum et creatura belluarum.
[28] Propter ipsum iter prosperat angelus eius, et in sermone eius composita sunt omnia.
[29] Multa dicemus et deficiemus verbis; consummatio autem sermonum: " Ipse est omnia!".
[30] Glorificantes ad quid valebimus? Ipse enim Magnus super omnia opera sua.
[31] Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
[32] Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis: supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius. (33)
[34] Exaltantes eum replemini virtute; ne laboretis, non enim pervenietis usquam.
[35] Quis vidit eum et enarrabit? Et quis magnificabit eum sicut est?
[36] Multa abscondita sunt maiora his; pauca enim vidimus operum eius.
[37] Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam.