Skip to content
Opens in a new window

[1] Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David.

[2] Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis Israel.

[3] Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium.

[4] In iuventute sua numquid non occidit gigantem et abstulit opprobrium de gente?

[5] In agitando manu fundam deiecit exsultationem Goliath.

[6] Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae.

[7] Sic de decem milibus glorificaverunt eum et laudaverunt eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae.

[8] Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum.

[9] In omni opere suo dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae;

[10] de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum, qui fecit illum.

[11] Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos.

[12] Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret sanctuarium.

[13] Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel.

[14] Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum habitavit in securitate.

[15] Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua

[16] et impletus es quasi flumen sapientia! Terram retexit anima tua,

[17] et replesti eam in comparationibus aenigmatum. Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.

[18] In cantilenis et proverbiis et comparationibus et interpretationibus te miratae sunt terrae.

[19] In nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel,

[20] collegisti quasi orichalcum aurum et ut plumbum cumulasti argentum.

[21] Sed reclinasti femora tua mulieribus, subiugatus es in corpore tuo.

[22] Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua,

[23] ut fieret imperium bipartitum, et ex Ephraim inciperet imperium infidele.

[24] Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet.

[25] Dedit autem reliquum Iacob et David de ipso stirpem.

[26] Et finem habuit Salomon cum patribus suis

[27] et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam

[28] et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo.

[29] Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde,

[30] ita ut expelleret illos a terra sua.

[31] Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta.

Ecclesiasticus — Chapters