[1] Propter lucrum multi deliquerunt; et, qui quaerit locupletari, avertet oculum suum.
[2] Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis constringitur peccatum. (3)
[4] Si non in timore Domini tenueris te, instanter cito subvertetur domus tua.
[5] Sicut in percussura cribri remanent quisquiliae, sic peripsemata hominis in cogitatu illius.
[6] Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.
[7] Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
[8] Ante sermonem non laudes virum: haec enim tentatio est hominum.
[9] Si sequaris iustitiam, apprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
[10] Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur.
[11] Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitates.
[12] Loquela timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna mutatur.
[13] In medio insensatorum serva tempus, in medio autem cogitantium assiduus esto.
[14] Loquela stultorum odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.
[15] Loquacitas multum iurantis horripilationem capiti statuet, et rixa illorum obturatio aurium.
[16] Effusio sanguinis rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.
[17] Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum:
[18] dilige amicum et coniungere fide cum illo;
[19] quod, si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
[20] Sicut enim homo, qui extulit mortuum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui;
[21] et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies.
[22] Non illum sequaris, quoniam longe abest; effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima eius;
[23] ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio,
[24] denudare autem amici mysteria amputatio spei est.
[25] Annuens oculo fabricat iniqua; qui novit eum, recedet ab illo.
[26] In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum.
[27] Multa odivi et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum.
[28] Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet, et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
[29] Qui foveam fodit, incidet in eam, et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo.
[30] Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet, unde adveniat illi.
[31] Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
[32] Laqueo capientur, qui oblectantur casu iustorum, dolor autem consumet illos, antequam moriantur.
[33] Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.