Skip to content
Opens in a new window

[1] Qui conservat legem, multiplicat oblationes:

[2] sacrificium salutare est attendere mandatis. (3)

[4] Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis.

[5] Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia.

[6] Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:

[7] haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt.

[8] Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi;

[9] sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus.

[10] Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum;

[11] in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas;

[12] da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum,

[13] quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi.

[14] Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa;

[15] et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae.

[16] Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet.

[17] Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus.

[18] Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas?

[19] A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.

[20] Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.

[21] Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium.

[22] Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium

[23] et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet,

[24] donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius,

[25] donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua.

[26] Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.

Ecclesiasticus — Chapters