[1] Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem reditus in matrem omnium:
[2] cogitationes eorum et timores cordis, adinventio exspectationis, dies finitionis.
[3] A residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere;
[4] ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio.
[5] Et in tempore requiei in cubili somnus noctis immutat scientiam eius.
[6] Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis quasi in die laborat
[7] conturbatus in visu cordis sui tamquam qui evaserit a facie belli; in tempore somni necessarii exsurrexit et admirans ad nullum timorem.
[8] Cum omni carne ab homine usque ad pecus; et super peccatores septuplum amplius:
[9] ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella.
[10] Super iniquos creata sunt haec omnia, et propter illos factus est cataclysmus.
[11] Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, et omnia, quae de aquis sunt, in mare revertentur.
[12] Omne munus corruptionis et iniquitas delebitur, et fides in saeculum stabit.
[13] Substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia evanescent.
[14] In aperiendo manus suas laetabitur, sic praevaricatores in consummationem deficient.
[15] Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos, et radices immundae super cacumen petrae.
[16] Viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omne fenum evelletur.
[17] Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et eleemosyna in saeculum permanet.
[18] Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum.
[19] Filii et aedificatio civitatis confirmant nomen, et super haec mulier immaculata computabitur.
[20] Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae.
[21] Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
[22] Gratiam et speciem desiderabit oculus, et super haec virides sationes.
[23] Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
[24] Fratres et adiutorium in tempore tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit.
[25] Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur.
[26] Facultates et virtutes exaltant cor, et super haec timor Domini.
[27] Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium.
[28] Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam obumbratio eius.
[29] Fili, in tempore vitae tuae ne indigeas; melius est enim mori quam indigere.
[30] Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis;
[31] vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
[32] In ore impudentis condulcabitur mendicatio, et in ventre eius ignis ardebit.