[1] Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum.
[2] Quis sufficit enarrare opera illius?
[3] Et quis investigabit magnalia eius?
[4] Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius?
[5] Non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei;
[6] cum consummaverit homo, tunc incipiet et, cum quieverit, aporiabitur.
[7] Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius?
[8] Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi.
[9] Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam.
[10] Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
[11] Ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam aequitatis.
[12] Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem.
[13] Qui reprehendit, docet et erudit quasi pastor dirigens gregem suum.
[14] Miseretur excipientibus doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius.
[15] Fili, in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
[16] Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum.
[17] Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso.
[18] Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
[19] Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce.
[20] Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem.
[21] Ante languorem humilia te et in tempore peccati ostende conversionem tuam.
[22] Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum.
[23] Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum.
[24] Memento irae in die consummationis et, suo tempore, retributionis in conversione faciei.
[25] Memento famis in tempore abundantiae et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
[26] A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei.
[27] Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia.
[28] Omnis astutus agnoscit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem.
[29] Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia.
[30] De continentia animae. Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine;
[31] si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis.
[32] Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est paupertas illius.
[33] Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae.