[1] O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis,
[2] viro quieto et, cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere voluptatem!
[3] O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti et, qui minoratur viribus,
[4] defecto aetate et, cui de omnibus cura est, qui fiduciam amisit et perdidit patientiam!
[5] Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni;
[6] et quid resistis beneplacito Altissimi? Sive decem sive centum sive mille anni,
[7] non est enim in inferno accusatio vitae.
[8] Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur in sedibus impiorum;
[9] filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
[10] De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
[11] Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
[12] Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
[13] Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, sic impii a maledicto in perditionem.
[14] Luctus hominum in corpore ipsorum; nomen autem impiorum non bonum delebitur.
[15] Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni:
[16] bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aevum.
[17] Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis, quae utilitas in utrisque?
[18] Disciplinam in pace conservate, filii;
[19] verumtamen reveremini iudicium meum:
[20] non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnis pudor probatus.
[21] Erubescite a patre et a matre de fornicatione et a praesidente et a potente de mendacio,
[22] a principe et a iudice de delicto, a synagoga et plebe de iniquitate,
[23] a socio et amico de iniustitia et de loco, in quo habitas,
[24] de furto, de veritate Dei et testamento, de impositione cubiti super mensam et a despectione dati et accepti,
[25] a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
[26] et ab auferendo partem et non restituendo
[27] et a respiciendo mulierem alieni viri et a curiositate in ancillam eius, neque steteris ad lectum eius;
[28] ab amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne improperes;