[1] Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
[2] Qui induxit in illos famem et zelo suo paucos fecit eos.
[3] Verbo Domini continuit caelum et deiecit de caelo ignem ter.
[4] Quam amplificatus es, Elias, in mirabilibus tuis! Et quis potest similiter gloriari tibi?
[5] Qui suscitasti mortuum de sorte mortis ab inferis in verbo Domini.
[6] Qui deiecisti reges ad perniciem et gloriosos de lecto suo et confregisti facile potentiam ipsorum;
[7] qui audis in Sinai indicium et in Horeb iudicia vindictae.
[8] Qui ungis reges ad retributionem et prophetas facis successores post te;
[9] qui receptus es in turbine ignis et in curru equorum igneorum;
[10] qui scriptus es paratus in tempora lenire iracundiam Domini ante furorem, convertere cor patris ad filium et restituere tribus Iacob.
[11] Beati sunt, qui te viderunt et in amicitia tua dormierunt!
[12] Nam et nos vita quidem vivemus, post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
[13] Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum;
[14] nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus eius.
[15] In vita sua fecit monstra et in morte mirabilia operatus est.
[16] In omnibus istis non paenituit populum, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram;
[17] et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David.
[18] Quidam ipsorum fecerunt, quod placeret Deo; alii autem multiplicaverunt peccata.
[19] Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum.
[20] In diebus ipsius ascendit Sennacherib et misit Rabsacen et discessit, et sustulit manum suam in Sion et superbus factus est in exaltatione sua.
[21] Tunc mota sunt corda et manus ipsorum, et doluerunt quasi parturientes mulieres
[22] et invocaverunt Dominum misericordem et expandentes manus suas extulerunt ad eum, et Sanctus audivit cito vocem ipsorum.
[23] Non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae;
[24] percussit castra Assyriorum et contrivit illos angelus eius.
[25] Nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta, magnus et fidelis in visione sua.
[26] In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.
[27] Spiritu magno vidit ultima et consolatus est lugentes in Sion; usque in sempiternum ostendit futura
[28] et abscondita, antequam evenirent.