[1] In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus:
[2] concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier bene sibi consentientes.
[3] Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum:
[4] pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
[5] In iuventute tua non congregasti; quomodo in senectute tua invenies?
[6] Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium!
[7] Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium!
[8] Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
[9] Novem insuspicabilia cordis magnificavi, et decimum dicam in lingua hominibus:
[10] homo, qui iucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum;
[11] beatus, qui habitat cum muliere sensata et non arat in bove et in asino simul; et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indigno se;
[12] beatus, qui invenit amicum verum, et qui enarrat iustitiam auri audienti;
[13] quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem Dominum.
[14] Timor Dei super omnia excedit;
[15] qui tenet illum, cui assimilabitur?
[16] Timor Dei initium dilectionis eius; fides autem initium adhaesionis ei.
[17] Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
[18] Et omnem plagam et non plagam cordis;
[19] et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris;
[20] et omnem calamitatem et non calamitatem odientium;
[21] et omnem vindictam et non vindictam inimicorum.
[22] Non est venenum nequius super venenum colubri,
[23] et non est ira super iram mulieris; commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequam.
[24] Nequitia mulieris immutat faciem eius et obscurat vultum eius tamquam ursus. In medio proximorum eius accumbet vir eius
[25] et invitus suspirabit amare.
[26] Parva omnis malitia prae malitia mulieris: sors peccatorum cadat super illam.
[27] Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
[28] Ne incidas in mulieris speciem et non concupiscas mulieris opes.
[29] Ira et irreverentia et confusio magna
[30] mulier, si primatum habeat super virum suum.
[31] Cor humile et facies tristis et plaga cordis mulier nequam.
[32] Manus debiles et genua dissoluta mulier, quae non beatificat virum suum.
[33] A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
[34] Non des aquae tuae exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam prodeundi.
[35] Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum;
[36] a carnibus tuis abscinde illam et dimitte illam de domo tua.